Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Hae sunt amicitiae, quas temporarias populus appellat; qui utilitatis causa adsumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. [p. 48] Hac re florentes amicorum turba circumsedet; circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur. Hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu relinquentium, aliorum metu prodendum. Necesse est initia inter se et exitus congruant. Qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet, 1 quia expedit. Placebit aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa placet praeter ipsam.
1 quia expedit, et desinet, added by Haase.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.